ATESTE

ATESTE
ATESTE
civitas Venetae regionis, prope Euganeos montes. Eius meminit Plin. l. 17. c. 17. Corellius eques Romanus, Ateste genitus. Ptolem. Τῆς δὲ Οὐενετίας μεσόγειοι πόλεις, Οὐκεντία, Βελοῦνον, Α῎κελον, Ο᾿πιτέργιον, Α᾿τεςτέ. Tacit. Hist. l. 3. c. 6. Inde Patavium et Ateste partibus adiunxêre. Coloniam fuisse Romanorum, auctor est Plin. l. 3. c. 1. Capta est, ab Attila, post expugnatam Aquileiam, et dr repta, una cum Concordia, Opitergio, Altino, Patavio, et
tota maritima regione, A. C. 452. Inde coloni atque oppidani Atestani dicebantur. Martial. l. 10. Epigr. 93.
Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
Carmina, purpureâ sed modo suta togâ.
Hodie castellum, vulgo Esta longitud. 33. 10. latitud. 44. 30. Sub proprio Principe, ex Illustrissima Atestinorum vel Estensium Principum familia, cuius originem sunt qui arcessant a Caioquodam Actio, qui ex Romanis civis fuerit Atestinus, circa A. C. 390. Vide supra in voce. Actius. Alii, qui Actiam stirpem in Valeriano circa A. C. 500. praeliô Longobardorum in Francos caesô exstinctam contendunt, aliam ei successisse arbitrantur, argumentô nominum, quae a Valeriano illo ad Azonem usque deducuntur. quidquid horum sit, Azo, gentis huius indubitatus auctor, a quibusdam Hugonis M. Thusciae filius, e Caroli M. sanguine oriundus, perhibetur: Ex eadem prosapia, Theobaldus et fil. Bonifacius Regii Lepidi, Parmae, Lucae, Ferrariae et Mantuae, exstitêre Marchiones, quorum huic filia fuit Mathildis, a qua Patrimonium S. Petri. Ipse Azo, secutus in Germaniam Conradum II. et Henricum III. Augustos, ibi Cunigundam Guelforum priorum heredem, et post illam, Iuditham Conradi filiam, duxit: Pater ex hac Azonis Estensis seu Atestini Marchionis, a quo longâ serie reliqui Marchiones, qui praeter praedicta, Genuam quoque, Mediolanum, Anconam, Veronam, Mutinam, et alia, diversis temporibus tenuêre, descenderunt. Ex his Hercules I. Dux Ferrariae creatus, novô titulô domum auxit, cuius fil. Hercules II. et nepos Alfonsus I. eundem Ducatum gessêre, donec hic obiit A. C. 1597. sine herede. Tunc enim Ferrariam sibi Pontifex asteruit, Caesare Atestinô frustra obnitente: qui a Pontifice eâ exclusus, Imperialia tantum feuda, Mutinae, Regii Leipidi et Carporum, obtinuit, unde hodierni Atestini et Mutinae Duces orti, vide Thuan. Hist. l. 119. Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. Praefatus namque Alphonsus I. ex Laura Eustochia, Alfonsum Marchionem Montechnii genuit, qui ex Iuha Roborea pater fuit Caesaris modo dicti. Hic cum patruele exstinctô successionem obtinere non posset, Imperialia tantum feuda ut dictum, nactus, Mutinae Ducis titulum gessit, demortuus A. C. 1628. Quô et Virginiâ Mediceâ, natus Alfonsus I. obiit A. C. 1644. pater, ex Isabella Sabauda, Francisci, exstincti A. C. 1656. cuius, ex Maria Farnesia, liberi supersunt, Alfonsus II. (maritus N. Martinozziae, neptis Iul. Mazarini Cardinal.) Almericus, Isabella (uxor Rainutii Ducis Parmens.) Iuliaque Maria. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobil. Europa. Tom. I. et infra, in voce Azo; ut et in vocibus. Ferraria, ac Mutina.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Ateste — (modern: Este, Italy) was an ancient town of Venetia, at the southern foot of the Euganean hills, 43 ft. above sea level; 22 M. S.W. of Patavium (Padua). The site was occupied in very early times, as the discoveries since 1882 show. Large… …   Wikipedia

  • Ateste — /euh tes tee/, n. ancient name of Este. * * * ▪ ancient site, Italy       an ancient town of northern Italy, and the predecessor of the modern day town of Este. In antiquity Ateste occupied a commanding position beside the Adige River (which… …   Universalium

  • Ateste — /euh tes tee/, n. ancient name of Este …   Useful english dictionary

  • altın ateşte, insan mihnette belli olur — altına benzeyen maddenin altın olup olmadığı ateşe dayanıklılık derecesi ile anlaşıldığı gibi bir kişinin değeri de sıkıntılara katlanma, zorlukları yenme ve benliğini koruma gücü ile ölçülür anlamında kullanılan bir söz …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • ATES — Ateste …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • ISLA' — Ateşte kızdırmak. Ateşte yakmak …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

  • KEBAB — Ateşte pişirilen et. * Ateşte kavrularak veya alazlanarak pişirilen her türlü yiyecek …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

  • ATEC — Ateste Caius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • ATESMILLEG — Ateste miles legionis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • ISTILA — Ateşte ısınma …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”